- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: Versioni di Vitruvio
- Visite: 5
Post mortem Mausoli, Artemisia uxore eius regnante, Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata classe, profecti sunt ut id regnum occuparent. Artemisiae cum esset id renuntiatum, in interiore Halicarnassi portu abstrusam classem, celatis remigibus, comparavit; relinquos autem cives in muro esse iussit. Cum autem Rhodii ornatam classem in portum maiorem exposuissent, plausum iussit ab muro his dare pollicerique se oppidum tradituros. Qui cum penetrassent intra murum, relictis navibus inanibus, Artemisia repente, fossa facta, in pelagus eduxit classem ex portu minore, et ita invecta est in maiorem. Expositis autem militibus et remigibus, classem Rhodiorum inanem abduxit in altum. Ita Rhodii, non habentes quo se reciperent, in medio conclusi, in ipso foro sunt trucidati. Dein Artemisia, in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus impositis, Rhodum est profecta. Rhodii autem cum prospexissent.
Traduzione
Dopo la morte di Mausolo, regnando sua moglie Artemisia, gli abitanti di Rodi (r...
Autore: Vitruvio
VERSIONE COMPLETA - CLICCA QUI
Leggi tutto: Abilità militare di Artemisia (versione di Vitruvio)