- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: SPECIMEN - versioni latino tradotte
- Visite: 4
Scipio quoque superior praesidium calliditatis amplexus est: ex Sicilia enim petens Africam, cum e fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum conplere vellet neque tam subito eos posset instruere, quod temporis angustiae negabant sagacitate consilii adsecutus est: namque ex his iuvenibus, quos secum tota Sicilia nobilissimos et divitissimos sed inermes habebat, trecentos speciosa arma et electos equos quam celerrime expedire iussit velut eos continuo secum ad oppugnandam Karthaginem avecturus. qui cum imperio ut celeriter, ita longinqui et periculosi belli respectu sollicitis animis paruissent, remittere eis Scipio illam expeditionem, si arma et equos militibus suis tradere voluissent, edixit. rapuit condicionem inbellis ac timida iuventus instrumentoque suo cupidenostris cessit. ergo calliditas ducis providit ut si quod protinus imperaretur, grato prius, deinde remisso militiae metu maximum beneficium fieret
Anche Scipione Maggiore ricorse all'aiuto dell'astuzia. Infatti, diretto dalla Sicilia in Africa, volendo completare il numero di trecento cavalieri con fortissimi fanti romani e non potendo armarli tanto in fretta, ottenne con l’accortezza della decisione ciò che la ristrettezza del tempo gli negava: e infatti ordinò a trecento di quei giovani che aveva con sé, i più nobili e i più ricchi di tutta la Sicilia, ma privi di armi, che si procurassero belle armi e cavalli scelti il più presto possibile, come se avesse l’intenzione di portarli con sé immediatamente per assediare Cartagine. E dopo che quelli ebbero obbedito all’ordine tanto velocemente quanto con animo turbato, in considerazione della durata e della pericolosità della guerra, Scipione dichiarò che condonava loro la spedizione, se avessero voluto consegnare ai suoi soldati le armi e i cavalli. Gli imbelli giovani e codardi colsero la proposta e cedettero ben volentieri il loro equipaggiamento ai nostri. Dunque la furbizia del comandante fece in modo che ciò che sarebbe stato un grave peso se fosse stato ordinato direttamente, diventasse un grandissimo beneficio, poiché prima aveva suscitato la paura del servizio militare, poi l'aveva dissipata.
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: SPECIMEN - versioni latino tradotte
- Visite: 4
Superiorità del sapiente
versione di latino di Cicerone
versione n 8 p 138 il nuovo leggere gli autori latini
e versione dal libro specimen
Quis vero divitiorem quemquam putet quam eum cui nihil desit quod quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum qui omnia quae expetat consequatur, aut beatiorem quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna quam qui ea possideat quae secum ut aiunt vel e naufragio possit ecferre? quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum potest esse praestantius, quam despicientem omnia humana et inferiora sapientia ducentem nihil umquam nisi sempiternum et divinum animo volutare? cui persuasum sit appellari ceteros homines, esse solos eos qui essent politi propriis humanitatis artibus? ut mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans esse videatur: quem cum ex alto ignotas ad terras tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum, animadvertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam esse descriptas; quas ut vidisset, exclamavisse ut bono essent animo; videre enim se hominum vestigia; quae videlicet ille non ex agri consitura quam cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur. Traduzione
Quale uomo possiamo noi considerare più ricco di chi possiede almeno quello che la natura richiede, più potente di chi ottiene tutto ciò che desidera, più beato di chi è libero da ogni turbamento? Chi mai possiede beni più stabili di chi ha solo quel tanto che può portare con sé, come si dice, o può salvare da un naufragio? Quale comando militare, quale magistratura civile, quale regno può essere più insigne di quello assicurato ad un uomo che, disprezzando le cose terrene, si volge soltanto a ciò che è eterno e divino e tutto pospone all'amore della sapienza? Il quale è convinto che meritino il nome di uomini soltanto quelli che hanno affinato il loro spirito con la cultura? Molto bello, a questo proposito, mi sembra quel detto di Platone, o di non so quale altro filosofo, il quale, gettato dalla tempesta su lido deserto di ignota terra, mentre tutti gli altri erano presi da sgomento perché ignari dei luoghi, come vide tracciate sull'arena alcune figure geometriche, esclamò: "State di buon animo; vedo tracce di uomini". Spiegava evidentemente la presenza dell'uomo non dal fatto di vedere delle piantagioni, ma dall'avere notato indizi di istruzione.
Come Pisistrato dopo la vittoria riportata sui Megaresi divenne tiranno di Atene (Versione latino Gi
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: SPECIMEN - versioni latino tradotte
- Visite: 4
Come Pisistrato dopo la vittoria riportata sui Megaresi divenne tiranno di Atene versione latino Giustino traduzione libro Specimen pagina 250 numero 33
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: SPECIMEN - versioni latino tradotte
- Visite: 4
Cum e Cilicia decedens Rhodum venissem et eo mihi de Q. Hortensi morte esset adlatum, opinione omnium maiorem animo cepi dolorem. nam et amico amisso cum consuetudine iucunda tum multorum officiorum coniunctione me privatum videbam et interitu talis auguris dignitatem nostri conlegi deminutam dolebam; qua in cogitatione et cooptatum me ab eo in conlegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem; ex quo augurum institutis in parentis eum loco colere debebam. Augebat etiam molestiam, quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius coniunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat; dolebamque quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram. Etenim si in leviorum artium studio memoriae proditum est poetas nobilis poetarum aequalium morte doluisse, quo tandem animo eius interitum ferre debui, cum quo certare erat gloriosius quam omnino adversarium non habere?
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: SPECIMEN - versioni latino tradotte
- Visite: 4
Quid est enim libertas? Potestas vivendi ut velis. Quis igitur vivit, ut vult, nisi qui recta sequitur, quid gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est, qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et colit, quod id salutare esse maxime iudicat, qui nihil dicit, nihil facit, nihil denique nisi libenter et libere?cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem etiam, quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit, si, ut sapiens poeta dixit, 'suis ea cuique fingitur moribus. ' Soli igitur hoc contingit sapienti, ut
nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus. Quod etsi ita esse pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et confitendum est, nisi qui ita sit adfectus, esse liberum neminem.