Dum Ilium a Graecis oppugnatur, multae Troianae virgines abductae sunt; in his Chryseis erat filia Chrisae, Apollinis sacerdotis. Maestus igitur puellae pater in castra Graecorum venit, ut fìliam redimeret, sed frustra oravit ducem Agamemnonem, qui non solum captivam servavit, sed gravissimis minis etiam sacerdotem terruit et expulit. Chryses igitur celeriter e castris discessit, sed cum procul fuit sic Apollinem oravit: "Deus, qui arcum argenteum geris et Tenedi incolis imperas, si semper tuum sacellum coronis ornavi et pingues haedos tibi immolavi, Graeci tuis sagittis poenas sui sceleris persolvant". Statim Apollo, sacerdotis preces audiens, ex Olympo descendit tela mortifera iaciens: terribili pestilentià multi milites consumpti sunt. Sed postquam Agamemnon causam irae Apollinis cognoverat, filiam patri reddidit et Apollinis iram placavit. Tum Apollo pestilentiam sedavit et, feralis morbi remedia cognoscens, aegros omnes sanavit
Note del traduttore: audiens, cognoscens sono dei participi presenti:
Ut filiam redimeret = preposizione finale: