Sed quid ego plura dicam de Gavio? Non illi, inquam, homini, sed causae communi libertatis inimicus fuisti. Cum Mamertini more atque instituto suo crucem fixissent post urbem in viā Pompeiā, cur iussisti in ea parte figere (crucem) quae ad fretum spectaret et cur hoc addidisti te illum locum deligere, ut ille, quoniam se civem Romanum esse diceret, ex cruce Italiam cernere ac domum suam prospicere posset? Facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? Verbo satis digno tam nefaria res appellari nullo modo potest. Non fuit his omnibus contentus: «Spectet – inquit – patriam; in conspectu legum libertatisque moriatur». Non tu hoc loco Gavium, non unum hominem, sed communem libertatis et civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. Iam vero videte hominis audaciam!
Ci dispiace ma questa versione non è ancora stata tradotta. Controlla questo articolo per vedere quando la traduzione sarà resa disponibile. Se vuoi puoi Contribuire ad aumentare le versioni presenti in questo sito inviando la tua traduzione a webmaster@skuolasprint. it