Tribunus P. Metellus, dum in Gallia hibernat cum copiis suis in sociorum finibus, epistulam accipit a perfugis, qui  a barbarorum pago effugerant et a Romanis accipi cupiebant. In epistula, praeter alia, etiam id dicebatur: "Metelle, semper vigil esto! Magnum periculum tibi copiisque tuis imminet: barbarorum copiae celeriter ad sociorum oppidum appropinquant, mox  castra tua petent atque vastabunt. Romanorum copiae in magno periculo erunt, cum barbari castra circumdabunt et ex improviso proelium committent: nam, quia eorum numerus magnus est, non solum multi milites capientur aut necabuntur, sed etiam equi vestri vesterque commeatus rapienturs". Tribunus igitur, epistula commotus , castra munire atque vigilias augere statuit.