Viris doctis Pompeius semper magnum tribuit honorem. Ex Syria decedens, Mithridatico bello confecto, cum Rhodum venisset, nobilissimum philosophum Posidonium cupiit audire. Cum vero is graviter aegrotabat, ut dicebatur, eum tamen Pompeius videre voluit. Mos erat ut, consule aedes aliquas ingressuro, lictor fores percuteret virga, admonens consulem adesse; sed Pompeius fores Posidonii vetuit percuti, honoris causa. Et ut eum vidit et salutavit, moleste se ferre dixit, quod eum audire non posset. At ille: «O, tu vero – inquit – potes; neque faciam ut frustra tantus vir ad me venerit! ». Ităque cubans graviter copiosēque de hoc ipso disseruit, dicens: «Nihil esset bonum, nisi quod honestum es- set; nihil autem malum dici posset, quod turpe non esset». Cum vero dolor interdum acriter eum pungěret: «Hui, nihil agis, dolor, – inquit, quamvis sis molestus; numquam enim te esse malum confitebor».