Augustus Romano imperio multas terras et multos populos adicit: Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam, Pannoniam, Raetiam, Aquitaniam, Illyricum, Ponti oppida maritima. Vincit autem Dacos proeliis innumeris, Germanōrum magnas copias profligat et trans Rhenum fluvium repellit. Bellum Germanicum per Drusum, privignum suum, gerit, per Tiberium autem, Liviae nuptae filium, bellum Pannonicum. Augustus armis in Armeniam intrat Parthique signa Romanorum copiis reddunt. Scythae et Indi legatos ad Augustum mittunt, quia indutias petere optant. Galatia quoque sub arbitrio Augusti in provinciam redigitur. Apud barbaros, multi reges, populi Romani amici et socii, in honorem Augusti oppida in Mauritania et in Palaestina condunt. Multi autem reges ex regnis suis Romam veniunt et obsequium Augusto tribuunt. Post mortem divus appellatur. ###

TRADUZIONE QUI

Versione tratta da Eutropio