Aeneas, strenuus vir Troianus, Anchisae et deae Veneris filius, in Troiae ruina deos patrios et Anchisam et filium Ascanium ex flammis magno cum animo abstrahit, in Ida monte magna peritia scaphas construit et diu cum propinquis et fidis sociis vento secundo navigat. Primum in Thracia, deinde in Delo, parva insula, consistit, terra deis sacra, ubi olim regnabat pius Anius. Multas Graeciae amoenas insulas visit, et tandem in Sicilia Acestam condit, ibique Anchises animam emittit: pius filius ob maestitiam lacrimas effundit copiosas. Deinde ad Italiam navigat, ad Cumas appellit, ubi Sibyllam consulit et Inferos visit. In Latio pius vir amicitiam cum Graeco Evandro iungit. Sed Turnus, filius Glauci et Veniliae, reginae Rutulorum, gladio cum adverso in Troianos invadit. Aeneas autem Turnum necat et Laviniam, Latini terrarum domini filiam et Turni sponsam, in nuptiis pro Turno ducit. Deinde Lavinium condit et ibi diu regnat. Dum autem apud Numicum fluvium deambulabat, a sociis nusquam inveniebatur: a deis enim in Olympo adsumebatur.

Enea, il valoroso uomo troiano, figlio di Anchise e della Dea Venere, portò via durante la rovina di Troia gli dèi della patria e Anchise e il figlio Ascanio dalle fiamme con gran coraggio, costruì sul monte Ida con grande perizia gli scafi e grazie al vento favorevole navigò a lungo con i congiunti e gli alleati fidati. Prima di tutto si fermò in Tracia, poi a Delo, una piccola isola, terra sacra agli dèi, dove un tempo regnava il pio Anio. Visitò molte isole amene della Grecia, e alla fine fondò Acesta in Sicilia, e lì Anchise morì: il pio figlio per la tristezza versò abbondanti lacrime. Poi navigò verso l'Italia, si accostò a Cuma, dove consultò la sibilla e visitò gli Inferi. ... (CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI
COMPLETA DI ANALISI GRAMMATICALE