Sic Vitruvius, clarus peritusque architectus, Romae forum describit: "Forum in media urbe constitui debet, quia  in eo cuncta publica negotia gubernantur. Circa forum spatiosa intercolumni aedificari debent et sub porticibus conlocari (debent) multae tabernae, praesertim argentariae, librariae atque meritoriae. Basilicarum loca adiuncta  ad forum esse debent; etiam aerarium, carcer et curia proxima foro esse debent atque eorum magnitudo Romae magnificentiae signum esse debet. Apud forum conlocentur  deorum Romanorum templa et Circus Maximus".

Versione tratta da Vitruvio