Domuisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, omni copiarum genare abundantes, sed ea vicisti, quae et naturam et condiciones, ut vincerentur, habebant. Nulla est tanta vis, quae non ferro et viribus debilitetur frangaturque. Animum vincere, iracundiam cohibere, victoriae temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem, non modo extollere iacentem, sed amplificare eius pristīnam dignitatem, haec qui faciat, non ego eum cum summis viris compăro, sed simillimum deo iudico. Itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrantur non solum nostris, sed omnium gentium litteris atque linguis, nec ulla unquam aetas de tuis laudibus conticescet.
Versione tratta da Cicerone