Lacedaemonii deinde introducti sunt. Multae et parvae disceptationes iactabantur; sed quae maxime rem continerent, erant utrum restituerentur quos Achaei damnaverant necne; inique an iure occidissent quos occiderent, et utrum manerent in Achaico concilio Lacedaemonii an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso civitatis ius esset. Restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedaemonis et Achaeis. Legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus, iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. Nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico. Cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim prpositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus.
Siamo spiacenti la traduzione non è ancora disponibile