De voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt. Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit. Antisthenes Socraticus summum malum dicit. Seusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum autem esse, quod utriusque (di entrambi) medium est. Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum. Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem dicit et multa alia mala parere ex sese, incurias, desidias, obliviones, ignavias. Plato ante omnes ita varie et multiformiter de voluptate disseruit, ut cunctae istae (queste, nom. f. plur. ) sententiae, quas supra posui, apparent ex sermonum eius fontibus profluxisse.
Versione latino LATINA LECTIO - Gellio - Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac nat
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: NOVA LEXIS - versioni latino tradotte
- Visite: 2