Verba haec, quae adposuimus favoni sunt" Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi, cum libentissime edas, tum auferatur et alia esca melior atque amplior apponatur. Is nunc flos cenae habetur inter istos, quibus sumptus et fastidium cordi est, nullam avem praeter ficedulam totam comesse oportere; ceterarum avium nisi tantum apponatur, ut inferiore parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere, superiorem partem avium qui edant, eos palatum parum delicatum habere. Si ita pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi ut delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus lectus auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam diis immortalibus adornatur?
Versione NOVA LEXIS - Critica ai banchetti troppo raffinati - Gellio
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: NOVA LEXIS - versioni latino tradotte
- Visite: 2