Crotoniensibus olim nulla virtutis exercitatio erat: omnes cives mutavissent vitam luxuria nisi Pythagoras philosophus apud eos fuisset. Ille, magnis sapientiae incrementis erudi0tus, Aegyptum primo, mox Babyloniam ad perdiscendos siderum motus profectus, summam scientiam consecutus erat. Inde regressus, Lacedaemŏna contendĕrat, ad cognoscendas Lycurgi inclitas ea tempestate leges. Quibus omnibus rebus instructus, Crotōnam venit populumque in luxuriam lapsum auctoritate sua ad usum frugalitatis revocavit. Laudabat enim cotidie virtutem et vitia luxuriae enumerabat. Matronis quoque separatim et pueris multa dictitabat: docebat nunc has pudicitiam et obsequia in viros, nunc illos modestiam et litterarum studium. Inter haec frugalitatem omnes cives docebat et disputationum adsiduitate consecutus erat ut matronae auratas vestes ceteraque ornamenta velut instrumenta luxuriae deponĕrent eaque omnia delāta in Iunōnis aedem ipsi deae consecrarent. Ille enim docebat vera ornamenta matronarum pudicitiam, non vestes esse.

Ci dispiace ma questa versione non è ancora stata tradotta. Controlla questo articolo per vedere quando la traduzione sarà resa disponibile. Se vuoi puoi Contribuire ad aumentare le versioni presenti in questo sito inviando la tua traduzione a webmaster@skuolasprint. it