1. Factum est ut hostes ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent. (Cesare) 2. Gabinius, permultis militibus amissis proelio, cum reliquis copiis Salonam se recepit ibique, summa diicultate pressus, paucis mensibus morbo periit. (Bellum Alexandrinum) 3. Venisti iratus omnibus: id ego sensi ut primum te aspexi, priusquam loqui coepisti. (Cicerone) 4. Quis est tam ferreus, qui vitam in solitudine ferre posset, cuique solitudo non auferret fructum omnium voluptatum? (Cicerone) 5. Nec tamen puella quivit ullis sermonibus ab inceptis letibus avocari, sed altius eiulans mihi quoque lacrimas excussit. (Apuleio) 6. Num putatis id accidere posse, quod in fabulis saepe videtis ieri, ut ("cioè che") deus coetus hominum adeat, versetur in terris, cum hominibus conloquatur? (Cicerone) 7. Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum esse existimet: accelerat Caesar, ut proelio intersit. (Cesare) 8. Mutandum est, o socii, nobis iter: aiterà via ponti temptandà et cursu quem fabor eundum est. (Properzio) 9. Quid tu his respondere honeste potes, nisi ut te ac idem tuam implorent? Adsunt et implorant. (Cicerone) 10. Rutilia ita ilium amavit ut mallet eum sequi et exilium pati quam ilii desiderium, nec in patriam rediit ante quam cum ilio potuit. (Seneca)