Ubi ex vulnere primum convaluit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus infert. Quorum causae Thebani se iunxere metuentes ne, victis Atheniensibus, veluti vicinum incendium belli ad se transiret. Facta igitur inter duas, paulo ante infestissimas, civitates societate, legationibus Graeciam fatigant; communem hostem putant communibus viribus submovendum esse, neque enim cessaturum Philippum, si prospere prima successerint, nisi omnem Graeciam domuerit. Motae quaedam civitates Atheniensibus se iungunt; quasdam autem ad Philippum belli metus traxit. Proelio commisso, cum Athenienses longe maiore militum numero praestarent, adsiduis bellis indurata virtute Macedonum vincuntur. Non tamen inmemores pristinae gloriae ceciderunt; quippe adversis vulneribus omnes loca, quae tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Hic dies universae Graeciae et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem finivit.
Ci dispiace ma questa versione non è ancora stata tradotta. Controlla questo articolo per vedere quando la traduzione sarà resa disponibile. Se vuoi puoi Contribuire ad aumentare le versioni presenti in questo sito inviando la tua traduzione a webmaster@skuolasprint. it