Dareus, Persarum rex, quia Graeciam in potestatem suam redigere cupiebat, classem comparat et Datim et Artaphernem duces delegit. Ei ad Atticam accedunt et copias ad campum Marathona ducunt. Athenienses auxilium a Lacedaemoniis petunt et Phidippidem cursorem Lacedaemonem mittunt. At inter Graecas civitates Plataeenses uni Athenis auxilia praebent: Lacedaemones enim copias sero mittunt, quod Apollinis sacra perficere debebant. Interea Miltiades, Atheniensis praetor, castra extra oppidum ponere censet: Athenienses copias ex urbe educunt locoque idoneo sub imo monte castra ponunt. Deinde prima luce magno animo pauci contra magnam vim proelium necopinato committunt. Datis locum suis iniquum videbat, tamen propter copiarum suarum numerum de victoria bene sperabat. Athenienses autem virtute barbaros superant et non solum e campo Marathonio, sed etiam ex Atticae oris hostes expellunt. ###
Dario, Re dei Persiani, dato che desiderava ridurre la Grecia in suo potere, prepara una flotta e sceglie come condottieri Dati e Artaferne. Questi si avvicinano all'Attica e conducono le truppe presso il campo di Maratona. Gli Ateniesi chiedono aiuto agli Spartani e inviano come corriere a Sparta Fidippide. Ma tra le città greche gli abitanti di Platea offrono solo loro le truppe ausiliarie ad Atene: ...(CONTINUA)