Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit ut aut conloquio diem constitueret aut ex suis legatis aliquem ad se mitteret. At Caesari conloquendi causa esse non videbatur, quod pridie eius diei Germani tela in nostros coniecerant. Commodissimum visum est ad eum mittere Gaium Valerium Procillum, Gai Valerii Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, et quod Germani contra eum inimicitiae causam non habebant. Ună cum Gaio Valerio misit Marcum Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur. His mandavit ut cognoscerent quae Ariovistus diceret et ad se referrent. Sed Ariovistus cum legatos Romanos in castris conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: «Cur ad nos venistis? an speculandi causā?». Dum legatos dicere conantur, loqui prohibiti sunt. Immo Ariovistum non puduit eos in catenas conicere.

Versione tratta da Cesare