Ab eo loco in fines Ambianorum Caesar pervenit; haec natio se suaque omnia sine mora. dedidit. Eorum fines Nervii attingebant. De natura moribusque Nerviorum Caesar quaerebat et multa reperiebat. Nullus est mercatoribus aditus ad eos; vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium invectionem prohibent, quod, eorum sententia, his rebus animi ad bellum semper parati relanguescunt et virtus remittitur. Sunt homines feri magnaeque virtutis; increpitant atque incusant reliquos Belgas, qui se populo Romano dediderunt patriamque virtutem proiecerunt. Caesar per eorum fines triduum iter fecit et Sabis flumen a castris suis non longe aberat: trans Sabim omnes Nervii considebant atque Romanos exspectabant ună cum Atrebatibus et Viromanduis, finitimis suis. Exspectabantur etiam Atuatucorum copiae, quae in itinere erant. Versione tratta da Cesare. ###
Da quel luogo Cesare giunse nei confini degli Ambianori; questa popolazione offrì se stessa e tutte le loro cose senza indugio. I nervi toccavano i confini di costoro. Cesare indagava in merito alla natura e ai costumi dei nervi e trovava molte cose. I mercanti non avevano alcun accesso presso di loro; proibivano l'importazione di vino e delle restanti cose pertinenti alla lussuria, ...(CONTINUA)