Homines, ut boni ac fortes viri sint, hortatione egent, et suasionis oratione plena, quae et metum tollat, et addat animos; athletae quidem ad stadia hortandi sunt, milites ad arma. Robore non item extrinsecus adsumpto bestiae egent; at ex sese potius vires incitant et semet confirmant. Aper quidem pugnaturus ad lapides laeves ac politos dentes exacuit: quod Homerus etiam non ignoravit.
De Natura animalium Libro VI 1
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: Versioni di Latino - Autori Sconosciuti
- Visite: 3