Narrabitur seduli agricolae unum diligentiae exemplum eiusque innocentiae documentum. Olim C.Furius Cresimus, vir Graecus, belli captivus, servus erat, at mox a Furio, domino suo, manumittebatur. Libertus in parvo admodum agello larga tritica metebat et copiosa maturaque poma in pomario carpebat; vicinia autem ex amplis et latis agris paucum frumentum ac marcida poma trahebat; quare ob aspěram annōnae penuriam contra Cresimum magnam invidiam malitiamque alebant. Ităque misèrum libertum veneficum putabant et Cresimum in iudicium trahebant. Miser agricola, quod veneficii poenam metuebat, in forum, ubi iudicabatur, instrumenta rustica et validam familiam atque ferramenta cum saturis iumentis adducebat. Postea dicebat: "Nunc mea veneficia videtōte! Iniqui Romani negotia mea honesta iudicanto! Neque in forum adsiduas vigilias meas ostendam neque familiae meae cotidianam opěram adducam". Ităque verbis suis totius populi sententia absolvebatur. ###
Sarà narrato un esempio di diligenza di un contadino zelante e la testimonianza della sua innocenza. Una volta c. furio cresimo, uomo greco, prigioniero di guerra, era un servo, ma poi da furio, suo padrone, era stato affrancato. Il liberto mieteva in un campicello molto piccolo abbondanti chicchi di grano e raccoglieva nel frutteto abbondanti e maturi frutti; invece il vicinato traeva dai campi ampi e estesi poco frumento e frutti marci; per tale ragione per l'aspra penuria dell'annona (provvista di grano annuale) alimentavano (fomentavano contro cresimo una grande invidia e malizia. E così reputavano il povero liberto uno stregone e traevano cresimo in giudizio. Il povero contadino,... (CONTINUA)