Veteres oratores, gratia discendi grammaticam, ad praeceptorem veniebant ut etiam musica et geometria imbuerentur, quo facilius multa mente comprehenderent. Periti atque ut validiores ad exponendam doctrinam, facile artem suadendi adepti sunt. Ita Ulixem Graeci Ilium miserunt, qui concilio hostium interesset; is mox ad Priamum se contulit gratulatum pro regni magnitudine ac filiorum numero, tum se venisse pacem petiturum ducibus proclamavit. Principes Troianorum quoque admirati, ne Argivus nimium laudaretur populo, portas claudere milites iusserunt sed, ad donum ei ferendum, se velle clam cum eo loqui demonstraverunt.

TRADUZIONE