Antonius quoque ingens bellum civile commovit cogente uxore Cleopatra, regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in urbe regnare. Victus est ab Augusto navali pugna clara et inlustri apud Actium, qui locus in Epiro est, ex qua fugit in Aegyptum et desperatis rebus, cum omnes ad Augustum transirent, ipse se interemit. Cleopatra sibi aspidem admisit et veneno eius extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano adiecta est praepositusque ei C. Cornelius Gallus. Hunc primum Aegyptus Romanum iudicem habuit.
Antonio pure provocò una gran guerra civile istigato dalla moglie Cleopatra, poiché per ambizione femminile bramava regnare anche a Roma. fu vinto da Augusto in una celeberrima battaglia navale presso Azio, luogo dell'Epiro, donde fuggì in Egitto e disperando d'ogni cosa poiché tutti passavano ad Augusto, di sua mano s'uccise. Cleopatra si fece mordere da un aspide e fu uccisa dal veleno di quello. L'Egitto da Ottaviano Augusto fu aggregato all'impero Romano e ne fu posto a capo C. Cornelio Gallo. L'Egitto ebbe costui come primo giudice Romano.