Bello Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem classem arcessit; Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho evocat; tormenta undique conquiri et frumentum mitti, auxilia adduci iubet. Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae videntur, testudinibus ac musculis aptantur; ex aedificiis autem per foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis deicitur aut per vim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur. Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis. Caesar maxime studebat ut, quam angustissimam partem oppidi palus a meridie interiecta efficiebat, hanc operibus vineisque agendis ab reliqua parte urbis excluderet, illud spectans primum ut, cum in duas partis esset urbis divisa acies, uno consilio atque imperio administraretur, deinde ut laborantibus succurri atque ex altera oppidi parte auxilium ferri posset, in primis vero ut aqua pabuloque abundaret, quarum alterius rei copiam exiguam, alterius nullam omnino facultatem habebat; quod utrumque large palus praebere poterat.
Scoppiata la guerra Alessandrina, Cesare richiama tutta la flotta da Rodi, dalla Siria e dalla Cilicia; fa venire arcieri da Creta. Nel frattempo ogni giorno le fortificazioni venivano rafforzate con opere di difesa e tutte le zone della città erano dotate di testuggini e gallerie; dalle abitazioni, attraverso aperture, vengono lasciati entrare arieti nelle vicine abitazioni. Gli Alessandrini avevano mandato ambasciatori e reclutatori in tutte le parti dell'Egitto e avevano fatto la leva. Avevano portato in città un gran numero di dardi e di macchine da guerra e avevano introdotto un innumerevole esercito. Inoltre avevano armato i giovani servi. I ricchi signori davano ai soldati il vitto giornaliero e lo stipendio. Tenevano le coorti veterane nei luoghi principali della città. Avevano condotto per tutte le strade e i vicoli un triplice vallo.