Septimius Severus regnavit per annos decem et octo postquam quidam Albinus, quem in Gallia imperatorem milites salutaverant, ab iisdem militibus post aliquot menses occisus est. Severus in Britannia per triginta duo passuum milia viam deduxit, ut utrumque mare, quod insulam circumluit, coniungeret. Fuit bellicosissimum omnium qui ante eum regnaverat, acer ingenio, miro modo perseverans. Sub illo imperatore nulli homini permissum est honores venundare, nec quisquam sine virtute laudem et gloriam sibi parare potuit. In Africa, apud Leptim, genitus erat et, cum educatus esset lingua Graeca et Punica, utriusque linguae peritus erat. Decessit Eboraci miserrimo modo. Nam, cum affectus esset quodam acerrimo morbo neque ullo modo dolorem membrorum tolerare posset, sibi ipse mortem conscivit inusitatam et feram. Non enim gladium adhibuit neque ullius generis venenum sumpsit, sed plurimum cibi exhausit ita ut, cum eum conficere non posset, cruditate pressus animam efflaverit.
Fonte della traduzione: skuolasprint.it Il regno di Settimio Severo