Caesar, nuntiis ad civitatem Haeduorum missis, qui suo beneficio conservatos esse docerent quos iure belli interficere potuisset, tribusque horis noctis exercitui ad quietem datis, castra ad Gergoviam movit. Medio fere itinere equites a Fabio missi, quanto res in periculo fuerit, exponunt. Summis copiis castra oppugnata esse demonstrant, cum crebro integri milites defessis militibus succederent nostrique adsiduo labore defatigarentur, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem (riferito a quibus) in vallo permanendum. Dum haec ad Gergoviam geruntur, Haedui, primis nuntiis ab Litavicco acceptis, nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. Impellit alios avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta

Clicca qui per la traduzione