Tonitrua et fulgura paulo infirmius expavescebat, ut semper et ubique pellem vitüli marini circumferret pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris. Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi acie, quamvis statuisset non egrëdi tabernaculo propter valitudinem, egressus est tamen amici somnio monïtus; cessitque res prospëre, quando captis castris lectica eius, quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est. Ipse per omne ver plurima et formidulosissima et vana et irrïta videbat (somnia), reliquo tempore rariora et minus vana. Cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Iovi assidue frequentaret, somniavit, queri Capitolinum Iovem cultores (= “i fedeli”) sibi abduci, seque respondisse, Tonantem pro ianitore ei appositum (esse); ideoque mox tintinnabülis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant. Ex nocturno visu etiam stipem quotannis die certo emendicabat a populo, cavam manum asses porrigentibus praebens.

PARTE II

Auspicia et omina quaedam pro certissimis observabat: si mane sibi calceus perpëram ac sinister pro dextro induceretur, ut dirum (iudicabat); si terra marive ingrediente se longinquam profectionem forte rorasset, ut laetum maturique et prosperi redïtus (= “di un ritorno”, gen. m. sing. ). Sed et ostentis praecipue movebatur. Palmam ante domum suam enatam in compluvium deorum Penatium transtulit et magno opere curavit ut coalesceret. Apud insulam Capreas veterrimae ilïcis demissos iam ad terram languentesque ramos convaluisse adventu suo adeo laetatus est, ut eas cum re publica Neapolitanorum permutaverit, Aenaria data (= “in cambio dell’isola di Ischia”). Observabat et dies quosdam, ne aut postridie nundinas quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae incoharet: nihil in hoc quidem aliud devitans, quam dysphemian (= “il cattivo auspicio”, acc. ) nominis. Peregrinarum caerimoniarum sicut veteres ac praeceptas reverentissime coluit, ita ceteras contemptui habuit.

Parte I
Traduzione Parte I

Ci dispiace ma questa versione non è ancora stata tradotta. Controlla questo articolo per vedere quando la traduzione sarà resa disponibile. Se vuoi puoi Contribuire ad aumentare le versioni presenti in questo sito inviando la tua traduzione a webmaster@skuolasprint. it

PARTE II
Traduzione parte II