Ab Hera, deorum dearumque regina, gignitur Hephaestus, ignis et metallorum deus. Herae filius formosus non erat; contra, Hera ob fili sui deformitatem horrebat: ideo filium suum de Olympo in pelagus deicit. Tamen Hephaestum servatur a pelagi nympha, Nerei filia. Postea Hephaestus saevam Heram catenis vincit aureo solio. Itaque Hera saevitate sua a filio suo punitur. Tum Dionysus, vini deus, poculum bono vino plenum Hephaesto praebet, et tandem deus Heram liberat. Iuppiter quoque, propter litem, Hephaestum de Olympo deicit: Hephaestus in insulam Lemnum pervenit. Hephaestus caelicolum faber erat: nullus deus nullaque dea eius opera vituperabat. Peritia sua Hephaestus deorum magnificas aulas, insuperabilia arma, aeneas loricas dis atque hominibus faciebat. Aeneae, Aphroditis filio, insuperabilia arma excudit. Alia splendida opera ex eius fucina veniunt: Iovis sceptrum, Athenae clipeus, Aelii currus, Phoebi sagittae.
Da Era, regina degli dei e delle dee, è generato Efesto, dio del fuoco ...
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: LATINO A COLORI - versioni latino tradotte
- Visite: 3