Cleopatra Aegypti domini filia erat. Cleopatra cum Ptolemaeo fratre ad solium ascendit, et in Aegypto regnat, sed postea cum Ptolemaeo de imperio in Aegypto contendit, et tandem regni imperium obtinet. Dein Romam venit cum sociorum suorum pompa, sed Romani Aegypti reginam contemnebant, et eius superbiam timebant. Tunc Cleopatra in patriam suam remeat. Postea a Marco Antonio Tarsum mittitur; paulo post Aegypti regina cum Antonio Alexandriam remeat. Antonius Cleopatram adamat, et in terra Aegypto cum formosa regina regnat. Ita Romanus populus Antonium contemnit, sed Antonius fidus Aegypti reginae est. Ergo Octavianus bellum Antonio Cleopatraeque indicit, et apud Actium Antonium profligat, tamen Antonius et Aegypti regina Alexandriam confugiunt.