Artemisia, cariae regina, Mausolum maritum amasse fertur supra omnes amorum fabulas ultraque humanas adfectiones. Mausolus ubi mortali fato perfunctus est, inter lamenta uxoris funere magnifico sepultus est. Artemisia luctu atque desiderio mariti flagrans eius ossa mixta odoribus contusaque in pulcerem cum cinere aquae indidit ebibitque; multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur. conservandae mariti memoriae causa, sepulcrum illud memoratissimum, quod inter septem omnium terrarum spectacula numeratur aedificavit. Id monumentum Artemisia cum Mausoli Manibus dicaret, certamen poeticum in eius honorem fecit posuitque amplissima pecuniae aliarumque rerum bonarum praemia. Ad eas laudes celebrandas venisse viri nobiles, ingenio atque lingua praestabiles, Theopompus, Theodectes; Naucrites; dicuntur. Sunt etiam qui memoriae mandaverint Isocratem, qui tum eloquentissimus omnium habebatur, cum iis certavisse, sed eo certamine Theopompum vicisse.
Versione latino Gellio - libro latina Lectio - I FUNERALI DI MAUSOLO
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: LATINA LECTIO - versioni latino tradotte
- Visite: 4