Pompeii, clara urbs Campaniae, ab oscis conditi sunt, vetustissimus populus qui partem agri inter Latium et Campaniam incoluerant; postea a Samnitibus, fortissima ex italicis gentibus capti sunt, denique ab exercitibus romanorum. Bello adversus foederatos obsessi atque funditus eversi sunt a consule Sulla, qui in hac urbe coloniam militum constituit. Moenia firmissima habebant, quattuor lata fora, maximum amphiteatrum, aedificia pulcherrima seu publica seu privata; praeterea Pompeiis splendidae aedes Iovis Venerisque fuerunt, qui dei maxime ab incolis culti fuerunt. Amoenitas cum salubritate coeli huius regionis apud antiquos darà fuerunt; plurimi romani, ex quibus Cicero etiam, villas in agro pompeiano aedificaverunt. Attamen illustris felicitas et magnificus splendor huius urbis permansurae non erant; nam, Nerone imperante, Pompeii vastati magno igni anno septuagesimo et nono post Christum natum cineribus pumicibusque vomitis conflagratione Vesuvii montis sepeliti sunt. Plinius senior ex illis fuit qui in ea calamitate vitam amiserunt

Pompei, famosa città della Campania, era stata fondata dagli Osci, popolazione antichissima che aveva occupato parte del territorio del Lazio e della Campania ...