Cum urbem constituisset, quam e suo nomine romam iussit nominari, Romulus ad firmandam civitatem et ad muniendas opes regni sui novum quoddam consilium secutus est. cum enim ludos anniversarios in circo Consualia facere instituisse, Sabinas honesto ortas loco virgines, quae romam ludorum gratia venissent, rapi iussit a nonnullis romaniis iuvenibus ac in familiarum amplissimarum matrimoniis conlocari. Qua ex causa cum bellum romanis sabini in tulissent proeliique certamen varium atque anceps fuisset, romulus cum tito tatio, rege sabinorum, foedus icit, matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus; quo foedere et sabinos in civitatem adscivit sacris conmunicatis et regnum suum cum illorum rege sociavit.

versione 34 pagina 117 del libro: Corso di lingua latina per il biennio unità 1-13

Cum Romulus germanum Remum occidit et Romae unus dominus manet, magna molestia agiatur: paucae feminae enim Romae habitant et incolae familias filiosque non habent. Itaque Romulus callidum dolum parat, magnum ludorum spectaculum instruit et per nuntios ad ludos finitimum Sabinorum populum arcessit. Magna cum laetitia viri Sabini cum feminis Romam accurrunt et in rustico theatro assidunt. Dum Sabini spectaculo delectantur, Romani viri oculis notant pulchras Sabinas puellas. Denique Romulus signum dat et repente Romani feminas Sabinas rapiunt. Strenuo animo Romani et Sabini pugnant et per multos annos odium populos dissociat, sed denique Sabinae feminae Romae manent et Romani eas in matrimonium ducunt.

Libro Moduli lingua latina pag148 n5

Romulus postquam Romam condidit haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum senes legit quos senatores nominavit propter senectutem. Sed uxores ipse et populus suus non habebant; itaque invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. Postquam nationes bella commoverunt propter rapitarum iniuriam, Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes. Haec oppida urbem cingunt. Post Romuli mortem Romae per quinos dies senatores imperaverunt.

Libro Nuovo tradurre dal latino arco Moscio versioni per il biennio n. 124 pag. 98
Prima frase: ''Iam res publica romana tam valida erat...'' Seconda frase: ''...sed romani brevi tempore sabinos eorumque socios devicerunt. '
Traduzione dal libro MUNERA