1. Turpis est ebrietas in rege, quem omnium oculi auresque sequuntur. (Seneca) 2. Nunc meditabor quomodo illi ea dicam, cum domum advenero. (Plauto) 3. Lex universa est, quae iubet nasci et mori. (Publilio Siro) 4. Patres, rati ad extremam dimicationem rem venturam esse, Appium Claudium consulem faciunt. (Livio) 5. Auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt ea, quae ad proiciscendum pertinerent, comparare. (Cesare) 6. Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen, arbitratus id bellum celeriter se confecturum esse, in Morinos exercitum duxit. (Cesare) 7. Adversus Tiberium servus Agrippae manum in ultionem domini comparaverat et Scribonius Libo, vir nobilis, res novas clam moliebatur. (Svetonio) 8. Sub occasum solis urbem ingressi sunt, exercitumque parantem omnia ad iter viderunt. (Livio) 9. Rex introduci coniuratos iussit atque illi sine cunctatione confessi sunt quae agitaverant. (Curzio Rufo) 10. Per secretam portam oppidi, Persae repentino impetu nostros aggressi sunt. (Ammiano Marcellino) 11. Amor, ut lacrima, oculis oritur et in pectus cadit. (Publilio Siro) 12. Ubi mentionem ego fecero de nuptiis, sese a me derideri rebitur. (Plauto) 13. Legati cum muneribus amplis missi sunt, ut cunctos monerent et hortarentur ne quicquam fallax vel fraudulentum temptarent. (Ammiano Marcellino) 14. Pyrrhus post primam victoriam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem, omni modo adnixus est ut, facto foedere, in Romanorum amicitiam reciperetur. (Floro) 15. Consul, ubi et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et equites omnes et centuriones iussit. (Livio)
Video Lego Disco 2 Pagina 34 numero 18 - Frasi latino tradotte
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: Frasi di latino tradotte by SkuolaSprint
- Visite: 1