1. Quid velis, nescis. (Seneca) 2. Quaero quae causa fuerit. (Cicerone) 3. Non quaero quid dicturus sis. (Cicerone) 4. Sit inscirptum in fronte uniuscuiusque vestrum quid de republica sentiat (pensare). (Cicerone) 5. Hoc tam triste responsum cum rettulissent legati, vocatur in contionem a magistratibus populus, ut quid agerent consultarent. (Livio) 6. A te illud etiam quaeram: quibus rationibus tibi persuadeas deos esse. (Cicerone) 7. De nostro itinere quod statuero, de quinque praefectis quid Pompeius facturus sit, cum ex ipso cognovĕro, faciam ut scias. (Cicerone) 8. Non quaero quare S. Roscius patrem occidĕrit, quaero quomŏdo. (Cicerone) 9. Prima contio Pompei qualis in senatu fuisset, scripsi ad te antea. (Cicerone) 10. Ego quid futurum sit nescio; quid fiĕri possit scio. (Seneca) 11. Quanta multitudo hominum convenĕrit ad hoc iudicium, vides. (Cicerone) 12. Patres legatos speculari iusserunt num sollicitati socii a rege Perseo essent. (Livio) 13. Haud facile discernĕres utrum Hannibal imperatori an exercitui carior esset. (Livio) 14. Socrates, cum esset ex eo quaesītum Archelaum, Macedonum regem, nonne beatum putaret, “Haud scio – inquit – numquam enim cum eo collocutus sum”. (Cicerone) 15. Rogavi pervenissentne Agrigentum; dixit pervenisse. (Cicerone) 16. Quaero a vobis num istam legem ex isto senatus consulto L. Lucullus consul, homo sapientissimus, tulĕrit.

Traduzione
1. Non sai quello che vuoi 2. Chiedo chi sia stato la causa della guerra.
11. Vedi quanta moltitudine di uomini sono arrivati a questo giudizio
13. Non si poteva facilmente distinguere se Annibale fosse più caro al generale o all'esercito.

{contentvideolinker}{/contentvideolinker}